라틴어 문장 검색

Nusquam igitur scriptum invenire est, apud idoneos quidem scriptores, aut me hercle feminam dicere aut me castor virum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VI 4:2)
Sed M. Varro adseverat antiquissimos viros neque per Castorem neque per Pollucem deiurare solitos, sed id iusiurandum fuisse tantum feminarum, ex initiis Eleusinis acceptum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VI 6:1)
paulatim tamen inscitia antiquitatis viros dicere edepol coepisse factumque esse ita dicendi morem, sed me castor a viro dici in nullo vetere scripto inveniri.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VI 7:1)
De illa flamma autem quam antiqui nautae vocabant Castorem et Pollucem, et moderni Focum Sancti Ermi, qualem calorem habeat non satis quaesitum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 94:13)
CCC Tarcondarius Castor et Domnilaus ex Gallograecia dederant (horum alter una venerat, alter filium miserat);
(카이사르, 내란기, 3권 4:16)
te Leda mallet quam dare Castorem;
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 1:3)
nam dicere birrum, si Castor iuret, castoreum nequeo.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De birro castoreo2)
furatae Veneris prato per inane columbae florea conexis serta tulere rosis, fractaque nobilium ramis electra sororum cycnus oloriferi vexit ab amne Padi, et Nilo Pygmaea grues post bella remenso ore gerunt Rubri germina cara maris.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam3)
electro Tiberis, pueri formantur in auro;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:42)
iam per noctivagos dominetur Olybrius axes pro Polluce rubens, pro Castore flamma Probini.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:120)
si dominus legeretur equis, tua posceret ultro verbera Nereidum stabulis nutritus Arion serviretque tuis contempto Castore frenis Cyllarus et flavum Xanthus sprevisset Achillem.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:335)
gaudent Italiae sublimibus oppida muris adventu sacrata tuo, summissus adorat Eridanus blandosque iubet mitescere fluctus et Phaëthonteas solitae deflere ruinas roscida frondosae revocant electra sorores.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:47)
trabibus solidatur aënis culmen et in celsas surgunt electra columnas.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:130)
rami caput umbravere virentes Heliadum totisque fluunt electra capillis.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:63)
praesidet sacerdos muliebri ornatu, sed deos interpretatione Romana Castorem Pollucemque memorant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 43장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION